Non videtur quisquam id capere, quod ei necesse est aliis restituere
Usucapio est adiectio dominii per continuationem possessionis temporis lege definiti
Quae in testamento ita sunt scripta, ut intelligi non possint, perinde sunt ac si scripta non essent
In suis heredibus aditio non est necessaria, quia statim ipso iure heredes existunt